Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 148
Unproofread scanNot analysed yet
orbis planetae AC. Linea medii motus Solis HE, terra existente in H, vel FE, terra posita in F aut K, linea medii motus planetae AC, veri HD. Mediae conjunctiones accidunt quando terra est in F, lineaque medii motus planetae fuerit A C, parallela FK: terra vero proficiscente ab F in I, addit secunda inaequalitas motui planetae reclinando lineam visi loci planetae in consequentia a B versus L, donec quae a D ducitur, tangat orbem GIK terrae annuum, tunc enim maxima adjectiva inaequalitas secunda contingit, in quadraturis illorum cum Sole: terra vero proficiscens ab I, in H, ostendit planetam regredientem, reclinando lineas visionis in antecedentia versus B: in medio vero regressus, quando terra est in K, apparet planeta Soli è diametro oppositus: cum vero terra venerit in H, accidunt maximae ablativae inaequalitates, cum a Sole iterum apparent distantes gradibus 90', rursusque augetur illorum motus.