# Philolaus 15

Ismael Boulliau, Philolaus, PROBLEMA VNICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/15

describitur per motum centri circuli EGZ, dum vero describit CD arcum aequalem ipsi EF, seu centrum arcum GI aequalem τῷ KL, corpus mobile descripsit tantum CH, quae longe minor est quam DH seu GZ. Tardius itaque demonstratur moveri corpus A apud circumferentiam, quam circa centrum. Eadem fiet demonstratio intervalli HG, ipsum nempe esse majus intervallo CH, nam addantur singulis CH, HG, aequales CZ, & bis GZ. Erit ZCH composita minor, composita HZG; de quibus singulis ablatae GZ, erit HZ, unum residuum majus alio residuo GCH, duae enim DH, HZ, seu HZG, majores sunt DZ seu CZ. Composita igitur DHZ, major est composita CZ; & composita ZC, DH, major composita ZC, CH; de quibus ablatis DH, ZG, & ZC, erit HG major HC. Geometricè itaque Problemati, & Theoremati satisfactum est. Vt igitur fiat applicatio, intelligatur FZX planum terrae, juxta vulgarem concipiendi modum, sitque lapis A à terrâ sublimatus intervallo ZC, docet experientia velocitatem subinde augeri. Quod si per lineam rectam solummodo descenderet, nec alio motu moveretur, nulla potest reddi ratio, ob quam in principio tardior sit descensus, quam in fine. Admirandum naturae mysterium latet in hac cadentium proprietate, & ita jucundum ut vix quicquam suavius sit, in motus consideratione: motus itaque lapidis naturalis in statu naturali foret per circumferentiam CDF & à perpendiculari recederet, quantum à terra ipse erat sublimatus: propter verò statum violentum natura vim patiens per rectam AZ adunat partem cum toto, nec violentia illa sinit lapidem circulariter ad terram moveri, & à perpendiculari, quae omnium brevissima est, deflectere. Aequaliter vero moto diametro BZ, ad planum FX, quasi corpus A per CDEF circumferentiam moveretur, super ipso perpendiculo CZ corpus descendens, in semicirculo FIZ semper reperitur; quem totum pertransit, aequalem quadranti AF. In hisce duobus motibus videtur naturalis per CDF incedere cupiens, revulsus ad partes contrarias per violentiam status corporis cadentis, quare in minori circulo fit ejus revolutio manentibus tamen aequalibus lineis. Prudenter igitur natura motum illum circularem naturalem partibus terrae in descensu recto, & statu illarum violento conservat, ut citius naturali suo loco reddantur, ne etiam motu suo proprio cum toto communi priventur. Transibit igitur per infinitos tarditatis, & velocitatis gradus, sensimque velocius fiet corpus descendens; in prima temporis parte conficiet solummodo particulam CH, in secunda HG, in tertia GZ. Quae partes temporis aequales arcubus aequalibus CD, DE, EF respondentes, partibus motus inaequalibus respondent, minoribus initio, majoribus verò circa finem. Dices terram attrahere, & quo propius accedit lapis, verbi gratia, eradens in terram, eo majori impetu terram illum allicere, adeoque sine illo motu circulari celeritatem augeri. Responsio ad manum est; concedo terram attrahere, sed non ut illia attractio augeatur, & velocitatem intendat.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
