Latin
CAPVT XXVI
Ismael Boulliau, Philolaus 151
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVI. De latitudinibus superiorum. Vpra explicavimus modos quibus latitudines superiorum a Ptolemaeo D demonstratae fuerunt, &antiquis per eccentri inclinationem, atque etiam per motum axis absidum epicycli, cujus planum extra nodos a plano eccentrici declinare volebat Ptolemaeus, hac lege, ut pars epicycli inferior in eandem a plano eccentrici declinaret partem, in quam planum ipsius eccentrici a plano Zodiaci devergebat: cum igitur latitudo eccentrici erat borea, tunc etiam perigaeum epicycli in boream a plano eccentriciattollebatur: hinc autem nata est illa hypothesis motus axis epicycli, quod laxiores visi sint planetae facere latitudines in Solis oppositionibus; strictiores vero in conjunctionibus. Sed verarum hypothesium ignorantia hos motus multiplicavit, qui penes visum solummodo existunt, propter majorem terrae ad planetam appropinquationem; arcus propterea inclinationis sub majori videtur angulo existente planeta acronycho, sub minori vero dum planeta est hypaugus: exemplo pro caeteris nobis erit Mars, Copernicum sequuti, cujus hypotheses describimus. Sit planum orbis annui, &Zodiaci linea AFGB. sit planum eccentrici planetae inclinatum super plano Zodiaci C Borea CED, quantitate anguli CEA, seu opposito aequali BED. sit planeta Soli junctus, planeta in C, terra in G; angulus latitudinis CGA, qui cum Austrina sit interior angulo CEA, erit minor: unde etiam, quando planetae sunt in limitibus latitudinum, Solique juncti sunt, minores faciunt latitudines angulo inclinationis planorum eccentrici &Zodiaci; quando vero terra fuerit inter Solem &ipsos, veluti in F, planeta existente in C, angulus latitudinis CFA boreus; vel terra in G, &planeta in D, angulus BGD semper major est angulo inclinationis; accessus itaque sive recessus terrae a planeta auget vel minuit latitudines, quae enim aeLC Borea qualia manent, &sub diversis videntur distantiis, modo sub majori modo sub minori videntur angulo. Sit igitur inclinatio Austrina plani eccentrici Martis CED super plano orbis annui &Zodiaci AFEB, angulus BED, seu CEA g. 1. 50. sit borea latitudo angulus CEA,