# Philolaus 152

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/152

australis BED, borea ad partes eccentrici superiores, austrina ad inferiores pertineat. Ex superioribus data est longitudine EC, quando planeta tenet apogaeum eccentrici p. 1, 38, 57. Sed ED, quando planeta tenet perigaeum eccentrici, data est earundem partium 1, 22, 26, qualium EG semidiameter orbis annui fuerit 1. Patet igitur ex illis, ubi planeta eccentrici summam absidem tenuerit, fueritque acronychus, terra existente in F, fore AF 38, 57, qualium EF fuerit 60, seu pars 1; quare latitudo planetae in tali situ major est angulo inclinationis CEF, toto angulo ECF; visa est autem latitudo borea maxima g. 4, 30, angulus scilicet CFA, major angulo inclinationis CEF, g. 1, 50. quia CA, subtendens angulum CEA, videtur sub minori distantia AF, sed ab E videtur sub majori. Quamvis autem angulus BED inclinationis plani eccentrici aequalis sit angulo CEA, quia data est GB 22, 26, qualium est EG 60, minorque est GB quam FA; ideo, quando planeta pernox factus tenet perigaeum eccentrici D, videtur sub majori angulo latitudinis BGD part. 6, 54, majorique angulo inclinationis BED. Cum vero hypaugus factus fuerit, & tenuerit apogaeum eccentrici, tunc angulus latitudinis borealis CGA erit 5, australis vero BFD 6. Placet vero, ex dato inclinationis angulo BED, minimaque Martis a terra distantia GB, investigare quantus sit angulus latitudinis BGD versus austrum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
