# Philolaus 153-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/153-2

CAPVT Quid in hypothesibus particularibus planetarum non congruum sit, & conveniens apud Copernicum. TXplicata generali constitutione mundi Copernica, & geometricè Equod nullus huc usque praestitit probata; planetarum etiam particularibus hypothesibus juxta illius placita explicatis: quid in illis non conveniens existere mihi videtur, ingenuè & libere dicam. Vt primam inaequalitatem cum secunda concinnaret Copernicus, & habitudines orbis annui ad orbem planetae coaptaret, sicut & ante ipsum Ptolemaeus, eccentricitatem ita disposuit, ut medietas eccentrico deferenti concederetur Saturno, Iovi, & Veneri, Marti vero paulo plus medietate; hinc natus est Copernico circulus aequatoreus, cujus beneficio planeta in apogaeo minus sublimaretur; in perigaeo vero magis quam si tota eccentricitas concederetur orbi planetae: hanc vero disconvenientiam secum importat, ut duobus motibus contrariis moveatur planeta in eccentrico; uno quo defertur vi centri aequatorei circuli, alio quo contranititur aliquando in aequatoreo circulo: quae motuum distractio, meo judicio, convenire nequit corporibus, quorum motus perennes sunt; etsi enim motus planetae in eccentrici medietate superiore revera tardior existit, minime tamen fieri potest ut id accidat motuum distractione, uno alii detrahente, quippe citra violentiam id fieri nequit: deinde, motibus duobus volvi corpus coeleste, uno naturali quo per aequatoreum circellum volvitur, alio violento quo rapitur a centro illius aequatorei circelli.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
