# Philolaus 155

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/155

primae inaequalitatis EDI, seu KID, epicyclus STC, anomalia annua post semicirculum STC, angulus secundae inaequalitatis DIC. Tycho sic transposuit. Retenta eccentricitate IG, factisque epicycliis FV, GH, assumpta eadem linea medii motus è terra KI, & facto Sole O centro descripsit orbem NIQ circa Solem, quem semper centrum medii motus planetae vult esse, terra interim immobili posita in P; exurgit ergo prima inaequalitas angulus IOE, aequalis angulo IDE; secunda vero PEO angulus aequalis DIC; & PO semidiamet.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
