Latin
CAPVT XXVIII
Ismael Boulliau, Philolaus 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
transpositio facile intelligitur. data etiam eccentricitate duobus epicycliis, ut supra lib. 2 vidimus. Copernicanum vero systema invertit sola orbis annui transpositione; facit enim Copernicus Solem centrum, terraeque annuum motum tribuit: Tycho terram facit centrum, &Soli tribuit circulum annuum. figura apposita totam rem plane absolvit, docetque quomodo illa transpositio fiat. Nihil igitur novum in lucem adduxit systema ex inversis producens. Monitum circa Tychonicas hypotheses &diurna Solis vectione.