# Philolaus 156-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/156-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/156-2

transpositio facile intelligitur. data etiam eccentricitate duobus epicycliis, ut supra lib. 2 vidimus. Copernicanum vero systema invertit sola orbis annui transpositione; facit enim Copernicus Solem centrum, terraeque annuum motum tribuit: Tycho terram facit centrum, & Soli tribuit circulum annuum. figura apposita totam rem plane absolvit, docetque quomodo illa transpositio fiat. Nihil igitur novum in lucem adduxit systema ex inversis producens. Monitum circa Tychonicas hypotheses & diurna Solis vectione.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
