# Philolaus 156

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/156

orbis Solis, aequalis DC semidiametro epicycli Ptolemaici: angulus porro NOI aequalis est anerr. gulo AED. Posita igitur terra immobili, & centro orbis planetae delato a Sole, annuus hujus circulus praestat, quod olim praestitit Ptolemaicus, sola transpositione epicycli in centrum orbis, & eccentricitate ad circumferentiam, apparet in Ptolemaica forma planeta per epicyclum incedens in C ex I, in Tychonica in E ex P, suntque parallelae IC, PE; unde eadem oriuntur phaenomena, idemque motus apparens. Parallelae sunt DGE DI CI AM EO EP NQ Veneris vero Mercuriique epicyclos in orbem Solis transposuit, quae

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
