# Philolaus 157

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/157

Vt illa quae hoc libro & primo diximus de superatione motuum, & ex duorum differentia generatione clariora fiant, in Tychonica forma hypothesim fabricabimus, posito oculo in Marte, ut quid inde contingeret videamus. Sit itaque oculus in Marte, quia Mars biennio uno nostro Zodiacum percurrit, videret tanto tempore terram, quae in systemate Tychonis immobilis est, circa se restituere revolutionem: quia vero Sol vehit Martis orbem terra appareret retrograda ex Marte pro ratione motus Solis, supra motum Martis; Sol etenim vehendo Martem, sicut ipsum terris retrogradum terris ostendit, ita Marti terram retrogradam ostenderet, quique in Marte foret motum terrae ob retrogradationem daret, nec se a Sole huc & illuc vehi duceret, diceretve. appareret ipsa per magnum circulum vehi motu Martis, in epicyclo vero aequali motui annuo Solis, a Marte vero Sol repedans non videretur, quia centrum est orbis ejus; viderentur item Saturnus & Iupiter binos participare motus, suum nempe proprium, & alium resultantem ex differentia motuum suorum & motus Martis. Qui ergo daretur terrae motus circa Solem exurgeret ex visa illius retrogradatione, hic autem motus exurgit in forma Tychonica ex differentia motus Solis annui, & motus planetae, qui tunc deputaretur terrae, Marte immobili posito, qualem sensus ipsum dictaret.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
