# Philolaus 158

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/158

confitetur Tycho, terram non moveri, & esse in centro, ubique igitur existente oculo terra debet apparere vel immobilis, vel solummodo participare ad visum motum mobilis ex quo aspicitur; quod si ex illa superatione motus Solaris supra Martialem, qui tunc è Marte terrae dabitur, oritur tertius motus quo terra movetur, quod impossibile omnes Tychonici dicent, impossibile pariter ex superatione motus Solaris apparentis supra superiores oriri motum qui ipsis adveniat. Id necesse est admittant Tychonici, alias ipsis invitis terra movebitur, è quolibet alio planeta visa, eaque duobus motibus, proprio planetae, è quo videbitur, alio annuo, quo vehetur; sicut planetae Tychoni moventur motu proprio, & alio planetae scilicet nostro è quo spectamus. Ex differentia igitur duorum motuum impossibile est tertium generari. Ex illa differentia & inaequalitate ille motus imaginatur, nec latio causa est illius inaequalitatis, sed superatio, quae & latione & inaequalitate, quae eaedem sunt, prior est, & causa anomalias.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
