# Philolaus 159

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/159

Ecce igitur Luna terris proxima, Sol τὰ δευτερεῖα νικήσας suppositus Veneri, & Mercurio: Cum itaque Pythagoricorum plerique ter- Plutarchus in lib. de Philos. ram mobilem asseruerint, & inter illos quidam annuo motu moveri doDogmat. Philocere non dubitarint, necessario sequebatur, Solem aliquando terrae pro-laum hunc annuum terrae tripiorem esse Venere & Mercurio, illisque inferiorem, cum illorum cen-buisse. trum existat. Vero simile hinc fit, eum, qui systema Pythagoricum terrae immobilitati coaptavit, considerasse Venerem & Mercurium Sole tantummodo altiores, non intellecto illo systemate; atque existimavisse, supra Solem tam probabiliter constitui posse, quam infra, cum annuus Solis illis quoque tribuatur, hisque dubiis de veris locis planetarum semper jactatur antiqua hypothesis. Motus vero Solis ab ipso in sequentibus dicitur, Mensura caeterorum, ἶνα δὲ εἴη μέτρον ἐναργὲς τι πρὸς ἄλληλα βραδύτῆτι Sol mensura omnium revoluκαὶ τάχει, καὶ τὰ περὶ τὰς ὀκτ φορὰς πορεύοίτο, φῶς ὁ θεὸς ἀνηψεν ἐν τῇ πρὸς γὴν δευtionum. τέρα περιόδων, ὁ δὴ νῦν κεκλήκαμεν ἡλιον. ut vero mensura manifesta aliqua esset, quae tarditati velocitatique eorum communis quoque foret, & per octo sphaeras incederet, lumen accendit Deus, in secunda à terra periodo, & revolutione, quem jam Solem vocavimus. FINIS.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
