# Philolaus 18

Ismael Boulliau, Philolaus, PROBLEMA VNICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/18

Vera, & legitima est conclusio, & ex supradicto principio vero deduicitur. At neque vel antiqui, vel neoterici, hanc consequentiam admittent: nec illam etiam probo, quamvis ex eorum principiis deducatur, falsa ex veris, si ad terram ut horum centrum respicias, duosque motus, alterum in eccentrico, alterum in epicyclo, concedas. Igitur aut eccentrorum re volutiones inaequales esse necesse est: aut si aequales sint, sphaeras pariter aequales esse. Vitimum est absurdum: quippe continens contento majus est. Primum antiquas coeli hypotheses evertit: quae penitus sane prorsusque evertendae sunt, aliaeque instaurandae. Deinde vero si revolutiones epicyclorum comparaverunt inter se, in ipso limine impegerunt. Nam Lunae in epicyclo revolutiones sunt absolutae, non ad Solem respectivae; quales sunt in veteri Astronomia Mercurii Venerisque reditus; quam ob causam obiter notabimus diversum centrum respicere Lunam ab illo ad quod Venus & Mercurius referuntur. A Lunâ itaque exclusivè, cujus revolutiones epicyclicae absolutae sunt, & diebus 27, h. 13, 18, 34, constant, ad Solem exceptum legitimè processit eorum inductio. Mercurii etenim in epicyclo reditus semel perficitur diebus exv, hoc XXI, scrup. 1, v. Veneris diuturnior est, quae videlicet diebus 583, h. 22, cum quadrante ferè, cursum epicycli conficit, vicesque suas praestat. at hic terminus esto. nam instantia duplici sese opponente non ultra progreditur argumentationis series. Sol etenim caret epicyclo apud veteres. Immerens igitur, nec aliquo legis capite reus, Veneri superextenditur, nisi ex comparatione motuum eccentricorum, quam supra confutavimus. Dicat aliquis sermonem intercipiens, Solem in concentrico circulo moveri, & illius motum aequalem fieri circa centrum terrae: inaequalem verò apparere eo, quod in epicyclo deferatur. Optimè sanè, idque fieri posse admittimus: siquidem epicyclus eadem, quae eccentricitas, praestat. Attamen diameter illius non debet excedere duplum eccentricitatis. Solis itaque epicyclus erit in hypothesi Alphonsina semidiametror. terrae 76, atque adeo minor Veneris epicyclo, quo tamen major esse debuerat, quia ipse Venere superior est: crescit enim epicyclus dum planetae à centro mundi plus recedunt. Non potest itaque, etsi Soli detur epicyclus, probari illius ordo inter Venerem & Martem, propter duplex incommodum: Primum ex parte epicycli oritur, qui Venereo minor est, quamvis eo major esse debuerat, sicut Venereus Mercuriali major existit. Secundum est ex parte temporis, quo revolutiones ad principium suum redeunt, quod longius in solaribus esse deberet, quam Venereis; quod tamen brevius est. Quamobrem si Sol Venerem proxime sequeretur à centro mundi recedens, majorem ipsi, quam Veneri, astruere Epicyclum deberemus: quod tamen foret absurdum & à phaenomenis alienum. Sive ergo eccentrus, sive epicyclus deputetur Soli, ab epicyclis, & planetarum inferiorum revolutionibus in illis circulis, analogia ultra Venerem sese non extendet.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
