# Philolaus 19

Ismael Boulliau, Philolaus, PROBLEMA VNICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/19

Secunda instantia à superioribus planetis opponitur, quandoquidem comparatis inter se illorum revolutionibus, quatenus in epicyclis fiunt, Mars supremus erit omnium, maximamque sphaeram describet, cum longiori tempore epicyclum percurrat, quam Iupiter, aut Saturnus, qui proxime ea de causa Solem sequetur, love interim sedes suas non permutante, quia epicyclicae ejus revolutiones Mavortiis breviores, Saturninis vero longiores sunt. Mars etenim, juxta Alphonsinos, epicycli orbem permeat diebus VIICLXXIX, h. XXII, XXII, XL. Iupiter vero illum absolvit diebus 398, h. 21. 12. 9. Saturnus tandem diebus 378, h. 2, 12. 13. Quis vero admittet ex tali analogia hunc superiorum ordinem planetarum? quem visus, quem ratio falsum arguunt. Non igitur ex epicyclorum revolutionibus, & earum tarditate vel velocitate amplitudo sphaerarum concludi legitimè potest. Nam praeter hunc defectum, quod scilicet principium supra positum aut falsitate laboraret, vel saltem ad omnia sese, ad quae necesse est, non extenderet, nec sempiternae etiam foret veritatis, ac proinde vim nomenque principii haud retineret, aliud occurrit vitium, quod tale est. Revolutiones epicyclicae quinque errantium, Mercurii, Veneris, Martis, Iovis, & Saturni, non sunt absolutae, & à planetarum solo motu proprio, & naturali dependentes, sed relativae sunt, Solemque & terram respiciunt, proque positionis respectu ad illos recurrunt. Quapropter illae revolutiones, pro principio certo simplici, & absoluto assumi nequaquam poterunt. quod enim principium est, cum sit primum, relatum esse nequit, (nisi ad principiata, quorum in ratione principii primum est) quia relatum habet correlatum coaevum, a quo in esse suo relabi dependet: est autem haec revolutio epicyclica principiata, ut in schola loquuntur, cujus principia sunt revolutio annua, & planetae motus comparati. Ex qua ultima consideratione concludo, planetarum revolutiones epicyclicas accidentarias esse, non ipsorum proprias, & naturales, aut reales, sed resultare ex positione ipsorum ad Solem, & terram. Quod si ex accidenti, & positione ad alios, contingant, illis non sunt affigendi immanes, & enormes epicycli reales, quales praesertim Veneri, & Marti dati sunt: sed investiganda est talis positio Solis, terrae, & ipsorum, ut annuorum phaenomenus verae causae reddantur. Postremo si contulerunt epicyclicas inferiorum cum eccentricis superiorum revolutionibus, manifestum est sophisma, cujus elenchus disparitate statim se prodit; merusque paralogismus est à disparibus paritatem concludere; à relatis, & respectivis, absoluta, & simplicia deducere.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
