# Philolaus 20

Ismael Boulliau, Philolaus, PROBLEMA VNICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/20

Vt enim jam diximus, motus epicyclicus compositus est per prosthesim, & aphaeresim, non vero simplex: resultat ex positione planetae ad terram, & Solem, & ideo non est planetae verus & physicus motus, nec in ipso realis sive proprius, sive impressus in propria orbita; sed est apparens per superationem motus Solis supra tardiores planetas, & superationem velociorum supra Solem. At in eccentrico motus est simplex & absolutus, proprius, propriis terminis definitus, penes summam, & infimam absidem. Notandum est tamen, aliam viam veteribus stratam non fuisse in coelorum distributione, quam analogiam epicyclorum, Veneris & Mercurii, ad eccentros superiorum, nullo habito delectu revolutionum à Sole absolutarum, sed iis promiscuè, & quasi ἐν μι μυκονῳ confusis, cum aliorum relativis. Evidentissime igitur hoc systema mundanum antiquum destruximus, cùm in principia quibus superstruitur offendere probaverimus. Demiror sane, quomodo tam prudentes viri, cordati Philosophi atque Astronomi, hunc errorem in scholis tandiu versaverint, & tanquam veritatem auditoribus suis venditarint.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
