Latin
CAPVT VI
Ismael Boulliau, Philolaus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe debuerat illa sphaera esse angustissima, ex principiis ratione legitimè deductâ; quam nihilominus maximam faciunt, ac proinde ipsius restitutioni longissimum tempus debetur. Tanta porro est hujus sphaerae velocitas, ut intellectum, qui sibi spatia infinita fingit, etiam effugiat: quae τὸ νυχθήμερον mobilis, &à centro remotissima, ceteris omnibus celeritate praestat, secumque rapit. neque hoc unum incommodum, sed &aliud occurrit: hunc scilicet motum solius decimae sphaerae naturalem, &proprium fore, caeteris verò violentissimum; quare ab illis orbibus ablegandum quovis potius, quàm ipsos tantam violentiam pati existimandum. Quomodo philosophati sunt illi? qui concipere potuerunt motum violentum in natura perpetuum corporibus perfectis, &immutabilibus advenientem? an fieri potest, ut prima sphaera velocitatem suam inferioribus cunctis tribuat: secunda vero motum suum illis non communicet? Quare lupiter motibus Saturni non agitur? date causam, cur Sol modò in hanc partem non feratur, modò in illam, motumque regressivum non habeat, sed semper progressivum? Sipylum facilius moveritis. Binis itaque rationibus hanc sphaeram decimam, &illius motum exulare oportet, cùm quia maximarum sphaerarum tardissimus est motus, angustissimarum velocissimus, qualis tandem cum sit diurnus, seu τὸ νυχθήμερον, arctissimae sphaerae convenit: tum quòd violentus, &accidentarius est caeteris sphaeris, tamque velox, ut sua caeteros pernicitate superet, &vincat; nec proinde fieri potest, quin alium tardiorem turbet, &quatiat; olimque contigisset coelum, sphaerasque omnes illius impetu acerrimo collapsas ruisse. Cedo quid magistrationem, &intellectum rectum laedit, quam corpora simplicia perfectissima, &absolutissima, alio, quàmnaturali motu ferri velle? Quaerenda est profecto alia ratio, cujus ope phaenomenor causae verae, &physicae reddantur.