# Philolaus 22

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/22

erit BE, quae ablata de BK, relinquit EK semidiamet. terrae 174 1/2. De qua si auferatur eccentrictat. terrae, nempe semidiametri 12 1/2, residua erit LP semidiametror. terrae 1625. Convexum igitur Mercuni distat à terra semidiametris hujus 1623. Maxima autem illius eccentricitas, quae contingit, quando linea medii motus Solis est in summa planetae abside, traditur a Ptolemaeo partium 9, qualium quae ex centro deferentis fuerint 60. Sed qualium radius deferentis fuerit 100000, talium erit eccentricit. maxima 15000, nempe LK, quae erit semidiametr. terrae, 16. A centro igitur deferentis K ad Apogaeum epicycli Mercurii, sunt terrae semidiametri 1463.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
