# Philolaus 24

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/24

Sed jam se habet semidiameter epicycli FG, ad semidiametrum eccentrici GK sicut 22, p. 30' ad 60, seu sicut 37166 ad 100000. Erit ergo, ut FK ad terrae semidiamet. 146 1/2, ita GK ad 106, & amplius circiter 1/2, & ut FK ad semid. 146 1/2, ita FG ad 40 terrae semidiametros & dupla FH semid. terrae 80. Distantia ergo planetae in Perigaeo a centro deferentis KH, seu KM, est partium seu semidiamet, terrae 66 1/2, de quo ablatâ eccentricitate KL, datur LM, seu distantia concavi orbis Mercurii à terra semid. terrae 501. At juxta observationes antiquorum, quando Luna longissime à terrâ discessit in Syzygiis, nempe apogaeum epicycli tenens, distat semidiamet. terrae 64. 10. desunt igitur intervallo inter Solem, & terram, quo minus has sphaeras capiat semid. terrae 13, 46 circiter. Absurda est igitur illa hypothesis: illiusque repugnantiam ab impossibili demonstravimus rationibus scientificis, quae sane sufficiunt ad id quod volumus evincendum, sed ut omnibus satisfiat alias addemus. Porro diligenter notandum est, planetarum distantias, & illorum orbium capacitates, nusquam innotescere posse, nisi ex observatione prius suppositâ Solis à terra distantiâ; quam ubi terminatam habueris, necesse est ut serie contigua Venerem, & Mercurium disponas sibi invicem ac proxime suppositos. Occurrit autem maximum incommodum, suppositâ v. g. distantia Solis à terra maxima, semidiamet. terrae 1800 (quantam Keplerus Tom. primo ephem. supponit, & in epitome Astronomiae Copernicanae) bisectisque eccentricitatibus à concavo Mercurii ad terram dantur plures, quam 90 terrae semidiametri: at Luna non ascendit, etiam Copernico ultra terrae semid. 68. Duplex igitur in tali hypothesi occurrit difficultas: si enim Solem altissimum supposueris, spatium otiosum habes. Si, prout observationes frequentiores statuunt, ipsum in mediocri distantia coerceas, deficit intervallum. Addo praeterea, Lunae distantiam semper incognitam fore, si, prius suppositis Solis à terra distantiis, & ex calculo Veneris, Mercuriique intervallis continuo deductis, Lunam Mercurii confinio contiguam, subordinare velimus. Quare cum circulorum mensurae per diametros explicentur, sequitur clarè Lunae orbitae terram centrum esse, quippe comparatione illius ad terram, intervallum quo distat ab illa innotescit. At Veneris, & Mercurii non eodem se modo produnt, sed evagationibus eorum ad Solem comparatis: ergo Solem velut centrum respiciunt. Orbes enim illorum explicantur lineâ, quae à Solis medio motu ad convexitatem epicyclorum extenditur; quae cum Mercurio, & Veneri communis sit, unam, & eandem in Sole esse, non infra, clarum est, nullosque circulos ipsis esse tribuendos, excepto illo, in quo ultra citraque centrum expatiantur, & per quem fiunt accessus, & recessus ad terram; de quibus infra latius disseremus, pergamus ad veteres.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
