Latin
CAPVT VIII
Ismael Boulliau, Philolaus 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. De Particularibus hypothesibus planetarum antiquis circa motum longitudinis. Efutatâ generali mundi constructione ad particulares planetarum Rhypotheses devenimus, in quarum fabrica non paucas absurditates cernere est. non solum enim adversus Geometriam pugnant, sed &Opticae inimicae sunt, nec quod pollicentur praestant. Sex etenim errantium motus communiter aequales statuunt, aequalibusque temporibus aequales arcus pertransire, atque adeo simplices illos esse. Partes itaque nostrae sunt adversus illos probare eorum hypotheses minime simplices, &aequales, sed inaequales, irregularesque motus exhibere; quod ipsos admittere, velint nolint, demonstrationum necessitate compulsos oportebit. In suum itaque propositum duplex peccatum admittunt. Primum, dum volunt planetarum aequales esse motus, quos tantum abest ut hypothesis stabiliat, quin potius omnem aequalitatem, ®ularitatem evertit. Alterum ita Geometriae adversatur, à quo fluxit antecedens, ut mirer quâ tam acuti Geometrae illud vitium in hypothesibus suis deforme neglexerint curandum. Volunt omnia circuli puncta aequaliter moveri circa punctum eccentricum, inaequaliter circa proprium. At quemadmodum verissimum est è solo centro lineas omnes ad peripheriam productas, &ibi terminatas, aequales esse, angulos etiam solummodo aequales fore illos qui aequalibus circumferentiis oppositi, ad centrum circuli consistunt, vel similibus, &iisdem circuli arcubus ad circumferentiam opponuntur, ab alio vero extra centrum puncto duas tantum duci posse rectas aequales ultra citraque, à linea per centrum, &punctum extra illud transeunte aequaliter distantes; ita nec peripheriae, nec anguli aequales describentur temporis aequalibus spatiis a corpore simpliciter &aequaliter circumeunte, nisi ad proprium circuli centrum reductio fiat, &circa illud revolutio. Quam sane absurditatem merito reprehendit Copernicus lib. 4. cap. 2. iterumque lib. 5. ,cap. 2, ubi conquestus de his vitiis aliam viam planiorem qua ad salvandas inaequalitates phaenomeno perveniret ingredi coactus est. nec illam pariter dissimulavit Erasmus Reinholdus vir cum ingenii acumine, tum singulari doctrina, &eruditione clarissimus, in commentariis quos scripsit eruditissimos in Theorias Georgii Purbachii, a doctissimo Keplero in sua Astronomia optica commendatos (quos etiam revolvere novarum hypothesium sectatores cupio) in primi atque secundi corollarii scholio, quae accidentia explicant concomitantia motum eccentrici, &deferentium augem eccentrici Lunaris; ita enim loquitur: Quanquam hoc etiam non dissimulandum est, siquis circulus non super proprio, sed alieno centro regulariter volvitur, hanc regularitatem tantum unius esse puncti, non omnium.