Latin
CAPVT IX
Ismael Boulliau, Philolaus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Talis est hypothesis ut in plena, sitienteque Luna, id est, mediis conjunctionibus, &oppositionibus, centrum epicycli Lunae L teneat summam eccentrici absidem K: in dividua Luna tam prima, quam secunda centrum epicycli teneat eccentrici perigaeum I. Statuitur autem circulus exterior ASH deferens augem eccentrici K semel in mense revolutionem facere, &moveri regulariter a loco Solis medio super centro mundi D εἰς τὰ προηγοέμενα singulis diebus, gradibus Deferens autem epicyclum movetur secundum seriem signorum regulariter super centro mundi singulis diebus gr. 13, 10, 35, irregulariter vero super proprio centro: ex quo accidit centrum epicycli irregulariter etiam moveri, velocius supra eccentrici longitudines medias, tardius infra, ut apposita figura docet. Sit enim regularis centri epicycli motus circa E mundi centrum, moveaturque singulis diebus angulo AEB seu opposito CED; dico centrum epicycli B celerius moveri supra longitudines medias, tardius infra.