# Philolaus 28

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/28

Talis est hypothesis ut in plena, sitienteque Luna, id est, mediis conjunctionibus, & oppositionibus, centrum epicycli Lunae L teneat summam eccentrici absidem K: in dividua Luna tam prima, quam secunda centrum epicycli teneat eccentrici perigaeum I. Statuitur autem circulus exterior ASH deferens augem eccentrici K semel in mense revolutionem facere, & moveri regulariter a loco Solis medio super centro mundi D εἰς τὰ προηγοέμενα singulis diebus, gradibus Deferens autem epicyclum movetur secundum seriem signorum regulariter super centro mundi singulis diebus gr. 13, 10, 35, irregulariter vero super proprio centro: ex quo accidit centrum epicycli irregulariter etiam moveri, velocius supra eccentrici longitudines medias, tardius infra, ut apposita figura docet. Sit enim regularis centri epicycli motus circa E mundi centrum, moveaturque singulis diebus angulo AEB seu opposito CED; dico centrum epicycli B celerius moveri supra longitudines medias, tardius infra.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
