Latin
CAPVT IX
Ismael Boulliau, Philolaus 30
Unproofread scanNot analysed yet
Aequatio epicycli est arcus NS, seu angulus NDZ, hic adjectiva, contineturque lineis medii &veri motus Lunae. Praeter hos circulos datus est alius deferens nodos contra seriem signorum cujus plani inclinatio simul &eccentrici ad planum Zodiaci perpetua est &invariabilis, g. 5. Lunae motus inaequalis apparens in Syzygiis, epicycli fabricae locum dedit, ut per illum simplex inaequalitas salvaretur; quae quia in Luna dividua semper major apparet, locum dedit eccentricitati &motui augis eccentrici; ut videlicet in quadraturis epicyclus Lunae terris propior factus, majores etiam inaequalitates exhiberet sub majori angulo visus, ut patet ex prop. 7, &20, lib. 4. Vitellionis. Quia vero motus lineae absidum fit regulariter super centro mundi, &bis in mense Luna fit perigaea, totiesque apogaea, ut salvarent phaenomena, necessum fuit, eccentricitate immutabili permanente, quo epicyclus modò accederet ad terram, modò ab illa recederet, constituere augium lineam contra seriem signorum currentem, Lunaris vero epicycli centrum secundum seriem signorum; ita ut medii motus Solis linea semper media intercederet, &ad illam aequales semper angulos facerent, linea augium, &linea medii motus centri epicycli Lunae; quamobrem necessariò oportuit illam medii motus lineam à centro terrae deducere, alias enim non factum fuisset quod in hypothesi intenditur. His sic constitutis augem epicycli mediam, &illius lineam demonstrant recta RLO, quae ducitur a puncto R in parvo circello centro deferentis semper opposito; terrâ etiam inter utrumque semper interjacente; non autem augem epicycli mediam lineâ EM definire potuerunt. tunc enim accidisset, aequationem anomaliae, seu centri in primo eccentri semicirculo subtrahi, in secundo vero addi, adversus illa quae phaenomena produnt.