Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem supponant, quòd quotiescumque Luna motu medio recesserit à loco Solis medio partibus 90', Apogaeum quoque eccentrici totidem partibus à loco Solis medio in antecedentia distet, tunc Luna obtinebit perigaeum eccentrici, &per semicirculum aberit ab auge illius, quia reperitur in linea transeunte per centra amborum circulorum, nempe in I. Ergo Luna confecit semicirculum in eccentrico quando a Sole distat tribus signis in consequentia, &linea augis totidem in antecedentia. Ergo si regularis, &aequalis est ille motus, debet promoveri in eccentrico, duplo motus lineae augis eccentri à loco solis medio; unde quatuor signis distante linea augis à loco Solis medio, centrum epicycli distare debet ab auge illa eccentrici signis totis VIII. Ex hypothesi quia ADL est parADK simili(supposito regulari motu epicycli Lunae) KBL arcus est part. 240, duplus scilicet ad angulum ADK, ergo arcus IL, est part. 60, &ideo angulus IEL ad centrum part 60. Sed jam ex constructione angulus IDL est part. 60: ergo DEL pars anguli IDL, ipsi erit aequalis, pars toti, quod est impossibile. Minor est ergo arcus IL partibus 60. Constat ergo motum Lunae medium esse inaequalem in orbita super alieno centro, nec semper in hac hypothesi distare lineam medii motus Lunae, à summa abside, duplo illius quo distat à linea medii motus Solis. Vnde manifestus error in aequatione anomaliae epicycli exurgit. Solvunt enim angulum ignotum DEL. nam alias in notitiam rectae, DL, non venient, quae prorsus necessaria est ad solutionem anguli RLD.