# Philolaus 32

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/32

Ergo per hanc hypothesim aequales motus ad veros reduci geometricè non possunt, suppositâ distantiâ ab abside aequalitatis principio, quae falsa ostenditur, & deinceps anomaliâ epicycli perperam aequatâ; unde in motu longitudinis aequato non parva oritur confusio. Nam cum centrum epicycli inaequaliter moveatur in eccentrico, absolute ignoratur motus medius, & vera distantia Lunae ab absidibus. Paralogismus est igitur, ex ignotis argumentari. Alia à Copernico aliquo modo indicata est absurditas, vitiumque notatum in motu Lunae in epicyclo. Iuxta veteres enim illius aequalis, mediusque motus, qui anomaliae dicitur, à puncto O initium ducit, quod fixum non manet, eò quod punctum R à quo ducitur linea RO, eccentricum est, nec, nisi bis in revolutione, cum linea à centro ducta convenit. Cumque ab illo puncto eccentrico R, & centro E rectae ducuntur in eodem circumferentiae eccentrici puncto L concurrentes, necesse est, cum non coincidant, alteram praecedere, alteram sequi: prout itaque epicyclus a summa, vel infima abside distabit, vagabitur punctum illud O. Vnicum vero punctum fixum est, & permanens, nempe M, quod lineam à centro eccentrici per centrum epicycli L ductam terminat, vocaturque ab illis punctum concavitatis. nec inficias eunt, illud punctum O apogaei medii instabile esse: admittunt enim ultra citraque fixum punctum M vagari, illique tunc demum uniri, quùm epicycli Lunae centrum summam, aut infimam eccentri absidem tenet. fatentur hanc regularis motus (quem talem saltem supponunt) irregularitatem, velociusque revolvi epicyclum circa centrum eccentrici supra medias ejus longitudines, tardius vero infra. Concedunt praeterea Lunae motum in epicyclo inaequalem, & irregularem esse circa proprium centrum, epicycli relatione facta ad punctum, quod statuunt principium aequalitatis anomaliae epicyclicae, vagum nimirum & instabile; atque paralogismum, ut supra, admittunt, supponentes anomaliam regularem, eandemque irregularem fatentes, & proinde nunquam de vera anomalia constabit, nec de vero Lunae longitudinis loco; & hoc syllogismo satis evidens fit. Luna ab Apogaeo medio aequaliter movetur. Atqui Apogaeum medium modo progreditur, modorecedit in epicyclo, ultra citraque punctum concavitatis, & modo tardiùs, modo velociùs, facit enim angulos in primo semicirculo eccentrici ablativos, in secundo vero seu ascendente adjectivos, & hoc pacto addit, & detrahit motui aequali, cujus principium est.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
