Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 33
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo Lunae motus in epicyclo inaequalis est, ac irregularis, nec ad aliquam regularitatem reduci potest cum illius principium sit vagum. Erasmus Reinholdus vocat punctum concavitatis, &lineam quae per centra eccentrici, &epicycli transit lydium lapidem. quasi per illam lineam possit innotescere apogaeum verum epicycli, &anomalia coaequata, ignoto existente angulo DEL, quem hic falso supponunt aequalem angulo RDL. illum etenim pro hoc tanquam aequalem solvunt, cum tamen utriusque aequè ignoretur quantitas. Ab illo profecto lapide lydio debuit anomalia Lunae incipere. Sed miror Reinholdum hunc defectum non introspexisse. Respondeat tamen ille pro Ptolemaeo, &Alphonsinis, geometricè posse angulos illos aequatorios reperiri; quia in triangulo DLE data sunt latera DE, &EL cum angulo LDE quare datum iri latus DL; atque deinceps in triangulo RDL datis lateribus RD, DL, cum angulo comprehenso, datum etiam iri RLD. Ergo geometricè haberi potest prosthaphaeresis. At quam facillimum est respondere. falsa etenim supponunt, &in ipsa suppositione occurrit contradictio. Ex prius suppositis debet AD linea medii motus Solis semper esse media inter DK lineam absidum, &DL lineam medii motus Lunaris. Alterum deinde supponunt, duplam distantiam, seu angulum duplae distantiae Lunae a Sole aequalem esse distantiae Lunae ab auge eccentrici. concessum tamen habemus medium epicycli motum irregularem esse circa centrum eccentrici. Ex his dato angulo ADK part. 120, debet esse ADL totidem partium. arcus KBI est part. 180, IL ergo partium 60, ut totus KBL sit p. 240, quod si fuerit KBL minor partibus 240, ut supra probatum est, falsò supponitur ADL, p. 120, quia BDL angulus subduplus esse debet ad arcum KBL. Sibi invicem igitur contrariae sunt suppositiones, &unam altera evertit.