Latin
CAPVT XIII
Ismael Boulliau, Philolaus 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
centri epicycli AQ, aequidistans PFG. Prosthaphaeresis centrica angulus PFA, epicyclica ZAF, Apogaeum medium epicycli G, verum I. In hac porro hypothesi sicut in lunari occurrit hoc incommodum, centrum epicycli tardius moveri in parte deferentis superiore, celerius in inferiore, quia reducitur motus centri epicycli ad alienum centrum. hinc fit ut motus epicycli sit irregularis, &principio vago innitatur planetae in illo revolutio. In eo tamen differt a lunari quod habentur omnes prosthaphaereses geometricè.