# Philolaus 44

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44

Ex quibus omnibus colligas unum motum planetae in eccentro, epicycli vero motum, esse solummodo superationem Solis, supra superiores, quia motus illius velocior vincit alios tardiores: & propterea Ptolemaeus revolutionem centri epicycli vocat περιδρομὴ τῶν ἀστέρος κατὰ μῆκος; epicycli vero revolutionem ἀποκατάστασιν τῆς ἀνωμαλίας. Quantum ad Veneris, & Mercurii reditus anomaliae, infra docebimus a Sole dependere, sed diverso modo. nam motus epicyclicus superiorum contingit per subtractionem medii motus planetae à medio motu Solis; inferiorum vero subtracto motu medio Solis, a planetae motu medio, in epicyclo. Patet vero circuli epicycli revolutio, addito motu medio Solis, motui Anomaliae planetae. Haec postea docebimus quando demonstrabimus motum Veneris, & Mercurii in epicyclo independentem esse a Sole.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
