# Philolaus 48

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48

at contra in inferiore angulus IDG, major est angulo ICG, & ideo major circumferentia deferentis, quàm aequantis. Quare cum eodem tempore anguli illi absolvantur, citius in deferente movebitur, quam in aequante, in partibus inferioribus, infra scilicet medias longitudines. Porro quia hic ostenditur angulus ICF minor angulo ACK, satis manifestum est omnia puncta deferentis non moveri aequaliter circa centrum aequantis, relatione illorum inter se factâ. Linea insuper CE seu tota eccentricitas quae eadem semper manet comparata per partes ad lineas CI, EI, & alias CH, EH, CK, EK, modo minorem, modo majorem habet rationem ad illas. Subinde enim longitudo illarum mutatur; adeo ut in definiendis aequationibus oriatur aliqua confusio, neque rite in locis propriis habeantur, deberent enim comparari CE, CI, EI. inter se, ita ut postremarum alterutra immutabilis magnitudine esset. mensurant ergo primae inaequalitatis aequationes quasi tota eccentricitati deberetur; quod falsum est: non enim eccentricatur centrum deferentis, à centro mundi, plus dimidio primae inaequalitatis; error ergo manifestus, & veritati geometricae totus oppositus. Quemadmodum vero supra in Luna demonstravimus epicycli motus inaequalitatem esse absonam, idem hic dicere debemus eodem occurrente vitio. Nam modo velocior fit reditus epicycli, modo tardior, quantum ad medios motus spectat. Peccant igitur hae hypotheses translato principio aequalitatis in alienum centrum & circulum. Item dum principium vagum anomaliae epicycli constituunt.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
