# Philolaus 50

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/50

Sit Saturni deferens BCD, sit in conjunctione Solis centri epicycli locus D, planetae in epicyclo E, & tunc in Zodiaco ex centro A, sit linea AD, quae in primam Tauri incidat partem. Progrediantur Sol, & Saturnus, hic 2, 0', Dum itaque Sol unam absolvet revolutionem, & redibit ad lineam AD in primis tauri partibus, Saturnus interea confecit g. 12, 13, 32, adeo ut Sol ipsum nondum attigerit; & ea propter anomaliae epicyclicę reditus nondum factus est, sed diebus tredecim post Solis completam revolutionem iterum redit anomaliae principium, non ad illum primum tauri gradum, sed ad H seu partem 12 illius dodecatemorii. Quare necesse fuit centrum epicycli, seu lineam medii motus planetae semper uno tenore progressam esse, & lineas apogaei epicycli, mediique motus Solis, unitas esse in ALH; & tunc secundam incepisse anomaliae periodum. Pari modo probari potest, dum planeta videtur in linea contingente epicyclum AF. Ponamus tunc visam esse stellam in 6 tauri, in prima quadratura primae periodi anomaliae: in prima quadratura secundae periodi videbitur in AI & 18 gradu tauri; adeo ut linea medii motus semper aequali passu incedat. Et siquidem epicyclus appositus est ad salvandas omnes illas inaequalitates, & revolutiones planetae in illo fiunt per reditus Solis ad illum, manifestum est subtractione medii motus superiorum à medio motu Solis fieri; quare necessario semper existit ille motus aequabilis, medius, uno semper tenore continuus, nec ab anomaliis illis epicyclicis turbatus.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
