Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 55
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo motus anomaliae non est verus naturalis, aut violentus in planetis. ergo nullus plane in eis κατὰ φύσιν, sed tantùm κατ᾽ ἔμφασιν. Sicut autem excessus intervalli celerius ambulantis, supra intervallum tardiùs gradientis, non generat tertiam viam, aut tertium motum, sed solummodo causa est separationis linearum visibilium &diversitatis aspectus: ita neque motus Solis supra planetas, causa est tertii motus, aut epicycli in quo planeta moveatur; sed efficit solummodò parallaxes, &superiorum motus proprius in eccentro orbe à Sole superatus, hanc in oculis nostris patitur inaequalitatem. Superans igitur, &superatus veri sunt motus per proprios, &magnos circulos; at excessus, &defectus sunt accidentia concomitantia velocitatem unius, comparatam ad tarditatem alterius. Porrò quanta absurditas admittitur, dum corpus planetae avellitur a proprio circulo, &transfertur in circulum annuae revolutionis, quasi id naturaliter fieri possit? epicyclus enim, ut supra probatum est, circulus est annuae revolutionis multiplicatus &infixus orbibus superiorum, quasi unus, &idem ad plures referri non posset; vel naturali ordine fieri potuisset, unum numero existentem circulum multiplicari propter diversas, &differentes habitudines.