# Philolaus 55

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55

Ergo motus anomaliae non est verus naturalis, aut violentus in planetis. ergo nullus plane in eis κατὰ φύσιν, sed tantùm κατ᾽ ἔμφασιν. Sicut autem excessus intervalli celerius ambulantis, supra intervallum tardiùs gradientis, non generat tertiam viam, aut tertium motum, sed solummodo causa est separationis linearum visibilium & diversitatis aspectus: ita neque motus Solis supra planetas, causa est tertii motus, aut epicycli in quo planeta moveatur; sed efficit solummodò parallaxes, & superiorum motus proprius in eccentro orbe à Sole superatus, hanc in oculis nostris patitur inaequalitatem. Superans igitur, & superatus veri sunt motus per proprios, & magnos circulos; at excessus, & defectus sunt accidentia concomitantia velocitatem unius, comparatam ad tarditatem alterius. Porrò quanta absurditas admittitur, dum corpus planetae avellitur a proprio circulo, & transfertur in circulum annuae revolutionis, quasi id naturaliter fieri possit? epicyclus enim, ut supra probatum est, circulus est annuae revolutionis multiplicatus & infixus orbibus superiorum, quasi unus, & idem ad plures referri non posset; vel naturali ordine fieri potuisset, unum numero existentem circulum multiplicari propter diversas, & differentes habitudines.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
