# Philolaus 57-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-2

vespertinam diebus 583, h. 22, Omne dubium igitur per superiores demonstrationes exemptum est, quo quis anxius vacillaret, & opinaretur etiamnum in tali mundi quam cernimus constitutione, possibile esse planetas duobus moveri motibus & in duobus circulis. Demonstravimus superiorum unicum esse motum in eccentro, inferiorum in epicyclo, caeteros esse solummodo parallaxes, & visus aberrationes, nec omnino planetis inesse. Luna ordinem alium servat, cujus revolutiones periodicae sui juris sunt, nec alicujus regimini subjiciuntur; menstruae solem & terram respiciunt. Quae tandem à Tychone in intermediis syzygiarum & dichotomiarum locis deprehensae sunt inaequalitates, occasionem praestantissimis astronomis dedere invehendae physicae aequationis.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
