# Philolaus 62

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/62

Iovis g. 2 1/2. Martis 24. Recedente verò centro epicycli à limite boreo versus nodum καταβιβάζοντα B, rursus minuitur inclinatio absidum epicycli & restituitur in nodo austrino plano deferentis, planum verò epicycli plano Zodiaci; & centro epicycli à nodo B notio postea digrediente, rursus linea absidum deflectit a plano deferentis, & aux infima meridiem versus inclinatur, adeo ut in C constituto centro epicycli in limite austrino, tunc inclinatio augis infimae maxima sit versus meridiem. libratio autem illa lineae absidum epicycli fit super diametro epicycli mediarum longitudinum quae in nodis unitur plano Zodiaci, extra, illi semper aequidistat. Quare vero tali ordine sint dispositae latitudines, operae pretium est nos explicare. Observavit Ptolemaeus planetas ab ecliptica deviare, quare supposuit, & verissimè, inclinationem orbium planetarum super Zodiaco. Vidit in omnibus oppositionibus superiorum latitudines semper majores esse quam in conjunctionibus, ideo partem epicycli inferiorem deviare à plano eccentrici supposuit; & in eam partem in quam centrum epicycli à Zodiaco deviabat. Consideravit situm centri epicycli in nodis, & planetam in quavis parte sui epicycli nullam vidit facere latitudinem; unde optimè ratiocinabatur, planum epicycli unitum esse plano Zodiaci. At quia supra demonstravimus epicyclum esse merum figmentum, non entis nullae erunt qualitates, nulli motus, & illa epicycli libratio in rerum natura locum non habebit. sufficitque una eccentrici inclinatio, ut infra ostendemus.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
