# Philolaus 63-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/63-2

Tertia est reflexio quae contingit penes diametrum mediarum longitudinum quae reflectuntur. Deviationis hae sunt leges. quandocumque centrum epicycli fuerit in nodis, nulla est plani deferentis deviatio à plano eclipticae. Epicycli centro à nodis recedente deviat planum eccentrici a plano eclipticae, Veneris quidem in boream, Mercurii ad austrum; ea porro conditione, ut quotiescumque centrum epicycli Veneris à nodo discesserit, tunc semicirculus ille in boream statim deviet, Mercurii vero ad austrum. quare centrum epicycli Veneris, semper est extra nodos, versus boream; Mercurii verò, versus austrum. Angulus maximae deviationis Veneris est 10. Mercurii 45. & contingit in absidibus eccentrici horum planetarum. Sit Veneris eccentricus ABD, Zodiacus FBE; constituatur centrum epicycli Veneris in D nodo distante ab utrâque abside quadrante circuli, quando centrum epicycli exibit è nodo, tunc semicirculus DAB quem ingredietur centrum epicycli, in boream deviabit, & maxima continget, quando centrum epicycli fuerit in abside summa A. ubi verò centrum epicycli venerit in B, tunc plana deferentis, & Zodiaci uniuntur; sed exeunte centro ex puncto B, rursus attollitur in septentrionem semicirculus BCD. semper itaque centrum epicycli Veneris plagam borealem tenet, libraturque haec deviatio super linea BD, mediarum longitudinum eccentri. Eadem prorsus ratio in Mercurio, nisi quod ad austrum deviat. Inclinatio seu ἔγκλισις est superficiei planae epicycli à superficie deferentis declinatio penes diametrum verarum absidum epicycli. Haec latitudo analogum habet motum cum centro epicycli.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
