Latin
CAPVT XXIV
Ismael Boulliau, Philolaus 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
etiam maxima contingit reflexio, adeo ut pars epicycli occidentalis boream respiciat, orientalis meridiem, sedibus permutatis. In quadrantibus &mediis eccentri longitudinibus nullae sunt reflexiones. In Mercurio verò quando centrum epicycli tenet summam aequantis absidem, reflexio sicut in Venere maxima fit, sed orientalis epicycli pars meridiem, occidentalis septentrionem petit. Rursus in infima abside maximae sunt obliquationes; &epicycli semicirculus orientalis boream, occidentalis meridiem appetit, contrario quam in Venere accidit modo. In mediis quoque aequantis longitudinibus nullae contingunt. Has autem latitudines terminis suis inclusit Ptolemaeus. Veneris Mercurii g. o 10g. o 45 έγκλισις ἐκκέντρου. Deviatio borea Ven. Austrina Mer. 6 20 [έγκλισις ἐπικύκλου. Inclinatio lineae absidum epicycli. 2 30 2 30 λόξωσις. Obliquatio seu reflexio lineae mediarum longitudinis epicycli.