# Philolaus 67

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/67

dum enim centrum epicycli est in absidibus, semper planeta facit latitudinem reflexionis; nisi cum ipse est in linea verarum absidum epicycli, quo in loco visi non sunt Venus, vel Mercurius; vel supposuit in occultationibus, & emersionibus totam forte extinctam fuisse reflexionem, quod malè existimavit. Mercurii vero deviationes etsi à refractionibus ortum habere nequeant, quia ipsi in meridiem datae sunt; altera militat ratio; hanc nempe deviationem, fuisse reflexionem; nec est dubium, cum Ptolemaeus veram causam assequi non posset, majorum latitudinum Veneris in boream quàm in austrum; contrà vero majorum Mercurii in austrum quàm in boream; nec his se ambagibus extricare posset: non dubium, inquam, quin excessum hunc tertio motui, & alii circulo delegaverit. Si vero contigerit ipsum notavisse occultationem Mercurii vespertinam in Apogaeo, & emersionem matutinam in Perigaeo: certum est totam illam latitudinem reflexionis fuisse, totamque in austrum. Ex quibus satis clarum est Ptolemaei observationes penes deviationem nullius esse ponderis, & momenti; easque valdè confusas, & lubricas esse. Vnum aliud aperire volo, quod plenissimè suadebit illas deviationes minime observatas fuisse, ac prorsus non esse; causam scilicet explicare quare Veneris deviationes minores sint Mercurialibus. Vera autem causa est, quod centro epicycli constituto, in absidibus eccentrici, & nodis, nulla prorsus contingit latitudo planetae si summam vel infimam epicycli absidem tenuerit. & quo propius distiterit ab epicycli linea absidum, eo minores patiatur latitudines, contrà quo longius majores. Ille verò positus in vera abside epicycli contingit in vera conjunctione Solis. Quandoquidem autem Veneris jubar cernitur, etiam Soli vicinissimum minus distat ab illa linea, quàm Mercurius, qui nisi a Sole remotior cerni non potest. quare certum est Mercurium majores latitudines facere in occultationibus, & emersionibus quam Venerem, positis amborum epicyclis in deferentium absidibus. Sit demonstrationis gratia in figura sequenti epicyclus communis Mercurio, & Veneri DNC, deferens CED, summa ejus, vel infima absis E, Index plani deferentis MS, Index plani epicycli penes medias longitudines secantis planum deferentis in E, linea LEK, angulus maximae reflexionis per medias epicycli longitudines SEK, linea verarum augium epicycli ABN, terra respectu Mercurii A, Veneris B, ob diversitatem epicyclorum, Angulus distantiae Veneris a loco Solis vero in occultationibus, vel emersionibus OBP, locus P vel X in epicyclo, Mercurii angulus distantiae à Sole quando emergit vel occultatur NAR, locus in epicyclo R, vel V; Dico Mercurium in V vel R majorem facere latitudinem, quàm Venerem; quia ex observationibus constat, locum veri loci Mercurii plus distare a loco Solis vero, in occultationibus, & emersionibus, quàm locum Veneris ab eodem; id est, angulum VEO, majorem esse angulo OEP, & angulum OBP minorem esse EAV. Datus est ergo VEO major angulo PEO.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
