Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 68
Unproofread scanNot analysed yet
Mercurius enim ab apogaeo epicycli longius distat quam Venus cum disparet, &occultatur, &à Perigaeo quando occultatur, vel emergit, propiorque est orbis contactibus, ut in particularibus hypothesibus verae causae redduntur. Ideo arcus VO major est arcu PO. quare etiam VZ major est PY, (nam est ZV major ZQ &haec major PY, ergo ZV multò major PY) id est, major est EI, quam EH, &propterea major IG quam FH. nam quia angulus NBX ex hypothesi minor est NAR, ideo EG major EF. Est vero IG mensura latitudinis Mercurii in occultationibus, &