# Philolaus 70

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/70

LIBER SECVNDVS. De Systemate Mundi TYCHONIS BRAHEI Nobilis Dani. CAPVT Explicatio Systematis illius novi. Rior Copernicano Systemati locus debebatur, quia hoc Tychonico tempore anterius est; eo insuper quod Tycho Systema suum, ex inversis Ptolemaico & Copernicaeo fabricavit, ut infra loco suo docebimus. visum tamen est nobis ipsum post Ptolemaicum explicare, quandoquidem illud etiam expugnare volumus, & accuratè examinando evertere, absurditatesque in eo latentes propalare, & manifestas myopibus etiam expandere, tandemque verum mundi systema demonstrare. Tycho vir nunquam satis laudatus, cujus solertiâ, operâ, diligentiâ, vigiliis, & sumptibus plane regiis, motuum coelestium observationes ad summam praecisionem veritatis acceptas, canonesque ex illis coelo congruentiores habemus, quam saecula praeterita spe praesumere ausa fuissent, a Copernico foeliciter tentatam syderum, planetarumque motus restaurationem, foelicius absolvit; machinis exquisitissimis ad rimandos stellarum motus, & loca, maximis impensis fabricatis. Hic ergo saeculi nostri Atlas, motus luminarium tam accuratos, coelestibusque phaenomenis convenientes definivit, ut in his spem majorum longè anteverterit. Motus insuper caeterorum planetarum ita ad amussim elaborati ab eo exhibiti sunt, ut caeterae tabulae hodierno tempore exoletae, nullo negotio cedentes, primas his novissimis Tychonicis ex animo concedant. Vir tamen ille nobilissimus, optimus, & ingeniosissimus, in digerendo mundi ordine non parum à veritate deerravit, quasi contentus hypothesibus demonstrare motus à se diligentia summa & integerrima fide observatos, neglecto mundi ordine vero, noluit in Geometriam committere, Copernicum sequi renuit: mediâ itaque electâ viâ centrum orbium planetarum Solem constituit adhaerens Copernico, & genuinis rerum causis: à Ptolemaeo non recedens omnes realiter Solarem motum participare, exceptâ PHILOLAI DE SYST. MVNDI LIB. II.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
