Latin
LIBER SECVNDVS
Ismael Boulliau, Philolaus 71
Unproofread scanNot analysed yet
71 exceptâ Lunâ, decrevit, terramque in medio reliquit. Commune cum utroque habet, Lunam terris proximam. Coelum, ut revera est, fluidum pronunciavit, illud clarè probantibus novis coeli phaenomenis. In hoc igitur ordine terra est A, in medio coelorum Lunae, Solis, &fixarum sphaerae. Sequitur sphaerula Lunae, deinde Solis orbis annuus, &terrae concentrica octava sphaera. Sol caeterorum est centrum, in cujus orbe Mercurii &Veneris circuli quasi duo epicycli infixi sunt, interior Mercurii, exterior Veneris; sequitur longissimo intervallo Mars, cujus in oppositione Solis coelum, a Solari coelo magnam aufert partem, quare acronychus propior est terris ipso Sole. Deinceps Iupiter, tandem Saturnus. Sol itaque in hac hypothesi centrum existens quinque errantium, secum illos vehit, ex quo motu sequuntur caetera phaenomena; &sane talis structura cum Geometriae conveniat, quantum ad aequalitates motuum circa propria centra, non parvam de se faceret opinionem, nisi plurima impedimenta eaque gravissima obstarent, quo minus admittatur. Multiplicat enim motus fictitios; transponit a locis naturalibus ad alienos; binis motibus contrariis corpora naturalia volvi admittit; &tandem motus naturalis à violento prorsus cohibetur, &impeditur.