# Philolaus 72

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/72

CAPVT Generalis constructio Systematis Tychonici evertitur. Vllae causae, vel rationes conditi hujus Systematis ab authore quas Nsciam adductae sunt. Quas vero Christianus Severini Longomontanus Cimber lib. 1 Theoric. Astronomiae Danicae protulit, eas potius inversorum, Ptolemaici, & Copernicaei systematum rationes dicendas censeo, quam novi constituti. Terrae motum pavidus refugit, illamque in medio quiescere jubet, Ptolemaicorum epicyclorum tamen fastidio tenetur. aliquid in novo opere innovandum erat, nec ut apertè fatetur Christianus Severini alia via salvandi coelestes hypotheses patebat, quàm terrâ in medio positâ immotâ Solem caeterorum centrum constituere, translatis epicyclis Ptolemaicis, ex circulis superiorum; & centris eccentrorum in unico circulo, orbe nempe annuo revolutis; translatis etiam epicyclis Ptolemaicis, Veneris, & Mercurii in eccentricum Solarem. Optimè secum agi iis visum est si medio calli insistentes medii inter Ptolemaeum, & Copernicum, utriusque participes viderentur. Verum enimvero non datur inter illa contraria medium, & falsitate semper circumagitur qui vel minimum a centro veritatis recedit. Imprimis probare debuerat Tycho terram esse in medio. At in hoc Aristotelem sequutus, supponere contentus fuit, cum penes se probationes non haberet. Deinde probare debuit, Solem esse medium Saturni, Iovis, Martis, Veneris, & Mercurii, & explicare qua ratione corporum multorum unam universitatem constituentium, duo principia esse possunt; quo pacto praecipuae universi partes diverso innitantur a caeteris centro; quomodo haec concilietur antinomia, & legum universi disparitas, mobilium alia centrum fixum, alia mobile habere. Seditionem quippe in mundo excitare videtur duos duces imponens alium mobilem, Solem, alium immobilem, terram. secedunt enim in errores immensos divagantes quinque planetae à Sole delati, quem id efficere, probare debuerat. Nullas causas particularis constructionis reddere potest, cur potius vehatur centrum eccentrici per epicyclum quam planeta in epicyclo.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
