# Philolaus 74

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/74

enumeratarum fuerint in Saturno, talium erit radius eccentri 100000. Linea absidum orbis planetae est KL, summa K, infima L. Talis est autem motuum constituta lex; quo tempore centrum D epicyclii majoris totum eccentricum peragrat, tanto etiam tempore centrum circelli aequatorei C, totum epicyclum primum permeat secundum literas ECG, adeo ut DH linea semper parallela existat KAL, & semper aequales sint anguli EDH, DAK. Verum motus stellae quae in epicyclepicyclo volvi intelligitur, duplus est motus centri epicyclepicycli in majore epicyclo, motu tamen contrario secundum literas FIH. Talis est vero motus planetae in illo epicyclio; existente centro D in K, vel L, planeta est in F proximus centro epicycli majoris in quadrantibus in H remotissimus. in praesenti vero schemate locus stellae est I, & angulus FCI, duplus anguli EFH. Linea medii motus planetae AD, angulus primae inaequalitatis DAI, angulus anomaliae annuae BIA. Locus Solis verus BA, est vero BA ad AK sicut 10426 ad 100000.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
