# Philolaus 82

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/82

A terra, BDC planetae quia concentricus factus est hic circulus terrae, oportuit primam inaequalitatem, quae eccentricitas passim dicitur, in circumferentiam transferre, & dare juxta formam Tychonicam semidiametro epicycli primi dodrantem illius, Saturno saltem, & Iovi, Marti quatuor quintas, reliquum vero semidiametro epicyclepicycli; ita ut revolutio centri epicycli minoris commensurabilis sit revolutioni epicycli majoris in concentrico; revolutio verò centri epicycli annui dupla sit in epicyclo minore. CAB index absidum planetae, IFK epicyclus major, EHG minor, epicyclus annuus MNOP, linea medii motus centri epicycli AD, veri AH, angulus prosthaphaereticus primae inaequalitatis DAH, centrum epicycli annui H, linea mediarum absidum epicycli ML, verarum AN, aequatio anomaliae epicycli MHN, planeta in P, linea veri motus AP. Hypothesis cum eccentrico, & aequante Copernicaeo. Sit in figura sequenti A terra, dodrans eccentricitatis DA, alter quadrans IG semidiameter epicycli Aequatorei; volvitur centrum epicycli G in epicyclo aequante, hac lege, ut revolutionis centri aequantis per eccentricum, & centri epicycli in aequante aequales sint, angulique BDI, ZIG; centrum verò G movetur secundum literas ZGH. Anguli primae inaequalitatis DIA, GAI, secundae GAB; motus medius DI, primo aequatus AG, secundo aequatus AP; maximae contingunt προσθαφαιρέσεις in V & Y, quando IG perpendicularis est ad lineam ID. Alia hypothesis, in qua transfertur aequans a circumferentia circuli ad centrum eccentrici.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
