Latin
CAPVT V
Ismael Boulliau, Philolaus 83
Unproofread scanNot analysed yet
Sit terra A, tota eccentricitas, seu primae inaequalitatis mensura AE, dimidium AD, bisecetur DE, &fiat EC quadrans totius AE, factoque C centro, describatur aequans DBE, in quo centrum eccentrici B duplam faciat revolutionem dum centrum epicycli H unam in eccentrico faciet. continget enim, posito centro epicycli in abside summa G, vel infima O, centrum eccentrici esse in D, posito verò centro epicycli in mediis longitudinibus M, &N, centrum eccentrici tunc esse in E; duplusque erit angulus DCB, ad angulum GBH. movetur centrum eccentrici secundum seriem signorum. Est autem medius motus BH, primo aequatus AH, secundo aequatus seu apparens AL.