# Philolaus 83

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/83

Sit terra A, tota eccentricitas, seu primae inaequalitatis mensura AE, dimidium AD, bisecetur DE, & fiat EC quadrans totius AE, factoque C centro, describatur aequans DBE, in quo centrum eccentrici B duplam faciat revolutionem dum centrum epicycli H unam in eccentrico faciet. continget enim, posito centro epicycli in abside summa G, vel infima O, centrum eccentrici esse in D, posito verò centro epicycli in mediis longitudinibus M, & N, centrum eccentrici tunc esse in E; duplusque erit angulus DCB, ad angulum GBH. movetur centrum eccentrici secundum seriem signorum. Est autem medius motus BH, primo aequatus AH, secundo aequatus seu apparens AL.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
