# Philolaus 84

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/84

Differentia harum duarum hypothesium in eo versatur, quod in priori centrum G epicycli annuae anomaliae unicam per circulum aequatoreum ZGH faciat revolutionem, dum centrum I circuli aequatorei totum eccentricum percurrit. In hac vero postrema centrum eccentrici B binas per circulum DBE facit revolutiones, interea dum centrum epicycli H totum percurrit eccentricum. Ex his omnibus hypothesibus semper consequitur accidens illud supra notatum in hypothesi Ptolemaicâ; centrum epicycli, vel planetae medium motum tardius moveri in eccentri parte superiore, celerius in inferiore. Hypothesim porro Ptolemaicam propterea impugnabamus, quod hanc inaequalitatem ad aequalitatem non reduxit, sicut illae quas dedimus. Hoc vero accidens diligenter inspici debet. deduxit nos in illam considerationem, ut probabiliter existimaremus, alios atque alios, & amplitudine differentes circulos motus errantium mensurare, & aliquam lineam ellipticam describere ipsos: ita ut in parte eccentrici superiore majoribus circulis limitetur motus planetae, in inferiore minoribus, aequalibus perpendicularibus distantiam a linea absidum limitantibus; ex quarum aequalitate motus planetarum fit maximè regularis, & aequalis, inaequalis tamen apparens, non multiplicatis circulis aut motibus. Plenam autem de his demonstrationem Deo juvante libro quinto dabimus, interim huic libro colophonem imponemus. nul

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
