# Philolaus 86-2

Ismael Boulliau, Philolaus, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/86-2

THEOREMA Si corpus circulari unico motu, & in uno moveatur circulo, & circa videntem motu proprio partem circuli describat, at videatur ferri per alium circulum exteriorem, à quo, & simul videns capiatur, & integram in illo revolutionem facere, necesse est oculum circulariter circa praedictum corpus moveri. DEMONS TRATIO. CIt corpus circulariter motum E, unico motu, & in unico circulo OMBE, quodque motu proprio describat circa videntem C, partem circuli RAB, videatur tamen ab oculo C, percurrere circulum DKL; Dico videntem C, necessario moveri circa circulum BME. Si enim C non moveretur, corpus E motum per EMB ostensum est descripturum solummodo circumferentiam EB, & in extimo circulo LK; non igitur totam peripheriam DFLD videbitur percurrere, quod est contra hypothesim: penes visum enim est aliquando corpus E in O, per lineam EO, & aliquando in G per lineam EG. Oportuit igitur oculum venisse in N, quando vidit E in O quando vero visum fuit E mobile in G, oportuit oculum profectum fuisse in H, & mobile fuisse in E vel B. propterea videntem circumlatum fuisse necessarium est. Quare, si corpus circulari unico motu, &c. quod suscepimus probandum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
