# Philolaus 86

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBRI SECVNDI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/86

Quia ex hypothesi corpus R, dum in ROS circulo revolvitur, describit circa A partem circuli, nempe SBO, & angulum OAS, comprehensum contingentibus TA, CA; a centro B demittatur in T, punctum contactus, recta BT, quae perpendiculariter cadens efficiat angulum BTA rectum; & quia in omni plano triangulo tres anguli sunt duobus rectis aequales, erunt anguli ad B, & A, aequales angulo ad T recto, & propterea angulus ad T maximus erit triam angulorum, quare latus maximum ipsi opponetur; ergo latus BA maximum est; ergo majus BT seu aequali BH. cum igitur oculus A removeatur a B centro circuli ROS plus quantitate semidiametri BH, nempe totâ longitudine BA, erit A videns totus extra circulum ROS, quod erat demonstrandum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
