# Philolaus 89

Ismael Boulliau, Philolaus, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/89

Idem probatur oculo posito in interiori circulo, & mobili in exteriore; dummodo videns hoc casu celerius ambulet. Quare si circà idem centrum &c. quod erat probandum. PROBLEMA I. Datis duobus, vel pluribus mobilibus, unico motu circa idem centrum, singulisque in circulis motis, nec non oculo in aliquo circulo lato, motibus tamen inter se inaequalibus; dataque parte in quam motus mobilium, & videntis fertur, datisque partibus in quibus velocitas & tarditas cernuntur: Locum videntis inter mobilia, & mobilium inter se determinare. CONSTRVCTIO. CInt in schemate sequenti data corpora mobilia in duobus trium circuOlorum nempe LIF, & OBC, datus sit oculus in A in tertio circulo. Datae sint partes in quas tendunt motus mobilium BCEO. Datae sint partes velocitatis unius versus partem dextram, alius versus sinistram, respectu nempe lineae quae ab oculo videntis per centrum circuli, quem permeat, transit. Quoniam ergo motus inaequales positi sunt, si ambo mobilia superent velocitate oculum, ad easdem partes simul habebunt terminos velocitatis & tarditatis, eadem prorsus ratione, si superentur. Primò itaque superent, & illa superatio accidat in partibus sinistris respectu lineae quae per centrum circuli, in quo movetur oculus, transit. sit vero oculus in A, & ducatur per centrum ADB, in partibus vero sinistris fiat auctio velocitatis per angulum CAB, & in illis augeatur usque ad terminum datum, verbi causa, quousque corpus mobile faciat angulum FAD in oculo A; post illum finiatur, & decrescat velocitas, quia motus datus est secundum seriem literarum BCEO, & velocitas in partibus sinistris. oportebit mobile transire intel centrum D, & oculum A. nisi etenim transeat inter D & A, longius, & supra A transire oportebit.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
