# Philolaus 90

Ismael Boulliau, Philolaus, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/90

transeat igitur superando A; & à C veniat in E, quia in illa medietate dextra Dextrae Sinistrae AB detrahit velociaati; linea visionis AE debet ipsum à puncto B removere, quae hic transeunte mobili super A promovet, & auget velocitatem in illis partibus, in quibus maxima est tarditas; quę fit per recessum lineae visibilis, ab AD linea, donec maximum tarditatis limitem attigerit in L. ergo cum sit contra hypothesim, velocitatis partes corporis praedicti esse in partibus dextris, non potest illud transire supra A, sed necessario transibit inter D & A, & transibit ab F in S: in quibus partibus semper addet; ab S vero, quamdiu in dextris erit, detrahet; maxima verò tarditas erit in puncto L, quae crevit per AI, AK, post contactum iisdem decrescit. Si vero superentur mobilia, & auctio velocitatis fiat in dextris partibus, oportet mobile transire supra oculum. Quia enim superantur, & motus fit secundum BCE, promovet linea AN motum DM versus B. sic AE promovet DE. est enim angulus ZAE major angulo ZDE. unde non potest non transire supra A versus E. promovens itaque AE, AO in partibus dextris, ostendit A inclusum esse circulo OBC. Si enim transiret infra A versus D, detraheret in dextris partibus, ut supra ostensum est. Ergo si circulariter moveantur mobilia in quorum uno sit oculus, illa quae motum oculi superabunt in parte sinistra, motu aucta, infra oculum viam decurrent; quae verò superant, & ad partes dextras augentur motu, supra oculum circulationes suas habebunt. Problemati itaque satisfactum est.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
