# Philolaus 92

Ismael Boulliau, Philolaus, THEOREMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/92

oportet lineam visionis quae infra NM, post angulum, supra, ante illum reperitur, decussari. Erit itaque linea visionis IFK, & ideo erit oculus in K, adeo ut oporteat oculum motum fuisse à puncto D in punctum K, velociorique motu, quam F à C. Quando verò videns K, velocior mobili F, venerit in P, tunc detrahet, & videbitur F sub linea PFN. adeo ut in uno, & eodem semicirculo CFE, corpus K velocius motum, quam F, addat, & detrahat aequalitati; & progrediens mobile ostendat ex K, regrediens vero ex P. Inaequalitas igitur &c. quod suscepimus probandum. Nota, in hoc theoremate nos supponere majorem esse rationem AB ad BC, quam velocitatis mobilis F, ad velocitatem mobilis B, ut progressus, & regressus appareant.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
